| LV | |
| Gratis qui dare vos iubet, puellae, | 12.55.1 |
| Insulsissimus inprobissimusque est. | |
| Gratis ne date, basiate gratis. | |
| Hoc Aegle negat, hoc avara vendit. | |
| Sed vendat: bene basiare quantum est! | 5 |
| Hoc vendit quoque nec levi rapina: | |
| Aut libram petit illa Cosmiani, | |
| Aut binos quater a nova moneta, | |
| Ne sint basia muta, ne maligna, | |
| Ne clusis aditum neget labellis. | 10 |
| Humane tamen hoc facit, sed unum, | |
| Gratis quae dare basium recusat | |
| Gratis lingere non recusat, Aegle. |