| LXXIV | |
| Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus, | 12.74.1 |
| Accipe de circo pocula Flaminio. | |
| Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt | |
| Munera? Sed gemmis vilibus usus inest: | |
| Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem, | 5 |
| Et nimium calidis non vitiantur aquis. | |
| Quid, quod securo potat conviva ministro, | |
| Et casum tremulae non timuere manus? | |
| Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis, | |
| Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix. | 10 |