| XCIV | |
| Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi, | 12.94.1 |
| Aemula ne starent carmina nostra tuis. | |
| Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos: | |
| Aptasti longum tu quoque syrma tibi. | |
| Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis: | 5 |
| Plectra rapis nobis, ambitiose, nova. | |
| Audemus saturas: Lucilius esse laboras. | |
| Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem. | |
| Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi: | |
| Hinc etiam petitur iam mea palma tibi. | 10 |
| Elige, quid nolis—quis enim pudor, omnia velle?— | |
| Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi. |