| XCVI | |
| Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti, | 12.96.1 |
| Nec premat ulla tuos sollicitetve toros, | |
| Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris, | |
| In quibus et brevis est et fugitiva Venus? | |
| Plus tibi quam domino pueros praestare probabo: | 5 |
| Hi faciunt, ut sis femina sola viro; | |
| Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis, | |
| 'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.' | |
| Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam: | |
| Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est. | 10 |
| Scire suos fines matrona et femina debet: | |
| Cede sua pueris, utere parte tua. |