II | |
Nasutus sis usque licet, sis denique nasus, | 13.2.1 |
Quantum noluerat ferre rogatus Atlans, | |
Et possis ipsum tu deridere Latinum: | |
Non potes in nugas dicere plura meas, | |
Ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit | 5 |
Rodere? carne opus est, si satur esse velis. | |
Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos | |
Virus habe, nos haec novimus esse nihil. | |
Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure, | |
Nec matutina si mihi fronte venis. | 10 |