| VIII | |
| Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis | 2.8.1 |
| Sive obscura nimis sive latina parum, | |
| Non meus est error: nocuit librarius illis, | |
| Dum properat versus adnumerare tibi. | |
| Quod si non illum, sed me peccasse putabis, | 5 |
| Tunc ego te credam cordis habere nihil. | |
| 'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus: | |
| Haec mala sunt, sed tu non meliora facis. |