| XI | |
| Quod fronte Selium nubila vides, Rufe, | 2.11.1 |
| Quod ambulator porticum terit seram, | |
| Lugubre quiddam quod tacet piger voltus, | |
| Quod paene terram nasus indecens tangit, | |
| Quod dextra pectus pulsat et comam vellit: | 5 |
| Non ille amici fata luget aut fratris, | |
| Uterque natus vivit et precor vivat, | |
| Salva est et uxor sarcinaeque servique, | |
| Nihil colonus vilicusque decoxit. | |
| Maeroris igitur causa quae? Domi cenat. | 10 |