| XIV | |
| Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum, | 2.14.1 |
| Cenandum quotiens iam videt esse domi. | |
| Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque | |
| Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes. | |
| Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur, | 5 |
| Si quid Phillyrides praestet et Aesonides. | |
| Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat, | |
| Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis. | |
| Inde petit centum pendentia tecta columnis, | |
| Illinc Pompei dona nemusque duplex. | 10 |
| Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti, | |
| Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi: | |
| Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur. | |
| Omnia cum fecit, sed renuente deo, | |
| Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit, | 15 |
| Si quis ibi serum carpat amicus iter. | |
| Per te perque tuam, vector lascive, puellam, | |
| Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca. |