XIV | |
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum | 1.14.1 |
Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi— | |
Cum prensus blando totiens a dente rediret | |
Et per aperta vagus curreret ora lepus. | |
Unde potest avidus captae leo parcere praedae? | 5 |
Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest. |