| XXIV | |
| Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum, | 2.24.1 |
| Squalidus haerebo pallidiorque reo: | |
| Si iubeat patria damnatum excedere terra, | |
| Per freta, per scopulos exulis ibo comes. | |
| Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum? | 5 |
| Das partem? multum est? Candide, das aliquid? | |
| Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno | |
| Adnuerit, felix, Candide, solus eris. |