| LXIV | |
| Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis | 2.64.1 |
| Et non decernis, Laure, quid esse velis, | |
| Peleos et Priami transît et Nestoris aetas | |
| Et fuerat serum iam tibi desinere. | |
| Incipe, tres uno perierunt rhetores anno, | 5 |
| Si quid habes animi, si quid in arte vales. | |
| Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, | |
| Ipse potest fieri Marsua causidicus. | |
| Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque? | |
| Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil. | 10 |