| LXXVII | |
| Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra, | 2.77.1 |
| Utilis unguendis axibus esse potes. | |
| Hac tu credideris longum ratione colosson | |
| Et puerum Bruti dixeris esse brevem. | |
| Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis | 5 |
| Saepe duplex unum pagina tractat opus. | |
| Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis | |
| Sed tu, Cosconi, disticha longa facis. |