| LIBER III | |
| I | |
| Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris | 3.1.1 |
| Gallia Romanae nomine dicta togae. | |
| Hunc legis et laudas librum fortasse priorem: | |
| Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas. | |
| Plus sane placeat domina qui natus in urbe est: | 5 |
| Debet enim Gallum vincere verna liber. |