| XIX | |
| Proxima centenis ostenditur ursa columnis, | 3.19.1 |
| Exornant fictae qua platanona ferae. | |
| Huius dum patulos adludens temptat hiatus | |
| Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum. | |
| Vipera sed caeco scelerata latebat in aere | 5 |
| Vivebatque anima deteriore fera. | |
| Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto. | |
| Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit! |