| XXXVIII | |
| Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam, | 3.38.1 |
| Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer. | |
| 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso | |
| Atque erit in triplici par mihi nemo foro.' | |
| Egit Atestinus causas et Civis—utrumque | 5 |
| Noras—; sed neutri pensio tota fuit. | |
| 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis: | |
| Audieris, dices esse Maronis opus.' | |
| Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis | |
| Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides. | 10 |
| 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista | |
| Res aluit, pallet cetera turba fame. | |
| 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.' | |
| Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes. |