| XLVI | |
| Exigis a nobis operam sine fine togatam: | 3.46.1 |
| Non eo, libertum sed tibi mitto meum. | |
| 'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo: | |
| Vix ego lecticam subsequar, ille feret. | |
| In turbam incideris, cunctos umbone repellet: | 5 |
| Invalidum est nobis ingenuumque latus. | |
| Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo: | |
| At tibi tergeminum mugiet ille sophos. | |
| Lis erit, ingenti faciet convicia voce: | |
| Esse pudor vetuit fortia verba mihi. | 10 |
| 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?' | |
| Quidquid libertus, Candide, non poterit. |