| LX | |
| Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante, | 3.60.1 |
| Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur? | |
| Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino, | |
| Sugitur inciso mitulus ore mihi: | |
| Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos: | 5 |
| Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo: | |
| Aureus inmodicis turtur te clunibus implet, | |
| Ponitur in cavea mortua pica mihi. | |
| Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem? | |
| Sportula quod non est, prosit: edamus idem. | 10 |