LXIX
Omnia quod scribis castis epigrammata verbis 3.69.1
  Inque tuis nulla est mentula carminibus,
Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
  At mea luxuria pagina nulla vacat.
Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae, 5
  Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
  A pueris debent virginibusque legi.