LXXII | |
Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari. | 3.72.1 |
Nescio quod magnum suspicor esse nefas. | |
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae, | |
Aut sulcos uteri prodere nuda times, | |
Aut infinito lacerum patet inguen hiatu, | 5 |
Aut aliquid cunni prominet ore tui. | |
Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es. | |
Si verum est, vitium peius habes: fatua es. |