| LXXV | |
| Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desît, | 3.75.1 |
| Luctaris demens tu tamen arrigere. | |
| Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces, | |
| Inproba nec prosunt iam satureia tibi. | |
| Coepisti puras opibus corrumpere buccas: | 5 |
| Sic quoque non vivit sollicitata Venus. | |
| Mirari satis hoc quisquam vel credere possit, | |
| Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi? |