LXXVII | |
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus, | 3.77.1 |
Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper, | |
Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae, | |
Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves: | |
Capparin et putri cepas hallece natantis | 5 |
Et pulpam dubio de petasone voras, | |
Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana, | |
Resinata bibis vina, Falerna fugis. | |
Nescio quod stomachi vitium secretius esse | |
Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖς? | 10 |