| XVI | |
| Privignum non esse tuae te, Galle, novercae | 4.16.1 |
| Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris. | |
| Non tamen hoc poterat vivo genitore probari. | |
| Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est. | |
| Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris | 5 |
| Et te defendat Regulus ipse licet, | |
| Non potes absolvi: nam quae non desinit esse | |
| Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit. |