XXVII
Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos. 4.27.1
  Invidus ecce negat: num minus ergo soles?
Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
  Non alius poterat quae dare dona mihi?
Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues. 5
  Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.