LXIV
Iuli iugera pauca Martialis 4.64.1
Hortis Hesperidum beatiora
Longo Ianiculi iugo recumbunt:
Lati collibus eminent recessus,
Et planus modico tumore vertex 5
Caelo perfruitur sereniore
Et curvas nebula tegente valles
Solus luce nitet peculiari;
Puris leniter admoventur astris
Celsae culmina delicata villae. 10
Hinc septem dominos videre montis
Et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque colles
Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
Fidenas veteres brevesque Rubras, 15
Et quod virgineo cruore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
Illinc Flaminiae Salariaeque
Gestator patet essedo tacente,
Ne blando rota sit molesta somno, 20
Quem nec rumpere nauticum celeuma
Nec clamor valet helciariorum,
Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
Lapsae per Tiberim volent carinae.
Hoc rus, seu potius domus vocanda est, 25
Commendat dominus: tuam putabis,
Tam non invida tamque liberalis,
Tam comi patet hospitalitate:
Credas Alcinoi pios Penates
Aut facti modo divitis Molorchi. 30
Vos nunc omnia parva qui putatis,
Centeno gelidum ligone Tibur
Vel Praeneste domate pendulamque
Uni dedite Setiam colono,
Dum me iudice praeferantur istis 35
Iuli iugera pauca Martialis.