| LXVI | |
| Egisti vitam semper, Line, municipalem, | 4.66.1 |
| Qua nihil omnino vilius esse potest. | |
| Idibus et raris togula est excussa Kalendis | |
| Duxit et aestates synthesis una decem. | |
| Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, | 5 |
| Silva gravis turdos exagitata dedit, | |
| Captus flumineo venit de gurgite piscis, | |
| Vina ruber fudit non peregrina cadus. | |
| Nec tener Argolica missus de gente minister, | |
| Sed stetit inculti rustica turba foci. | 10 |
| Vilica vel duri conpressa est nupta coloni, | |
| Incaluit quotiens saucia vena mero. | |
| Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris, | |
| Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis. | |
| Subposita est blando numquam tibi tessera talo, | 15 |
| Alea sed parcae sola fuere nuces. | |
| Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit. | |
| Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem. |