LXXI | |
Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem, | 4.71.1 |
Si qua puella neget: nulla puella negat. | |
Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare, | |
Tamquam non liceat: nulla puella negat. | |
Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo | 5 |
Casta facit? non dat, non tamen illa negat. |