LXXXVIII
Nulla remisisti parvo pro munere dona, 4.88.1
  Et iam Saturni quinque fuere dies.
Ergo nec argenti sex scripula Septiciani
  Missa nec a querulo mappa cliente fuit,
Antipolitani nec quae de sanguine thynni 5
  Testa rubet, nec quae cottana parva gerit,
Nec rugosarum vimen breve Picenarum,
  Dicere te posses ut meminisse mei?
Decipies alios verbis voltuque benigno,
  Nam mihi iam notus dissimulator eris. 10