| X | |
| 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur | 5.10.1 |
| Et sua quod rarus tempora lector amat?' | |
| Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores, | |
| Praeferat antiquos semper ut illa novis. | |
| Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram, | 5 |
| Sic laudant Catuli vilia templa senes; | |
| Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone, | |
| Et sua riserunt saecula Maeoniden, | |
| Rara coronato plausere theatra Menandro, | |
| Norat Nasonem sola Corinna suum. | 10 |
| Vos tamen o nostri ne festinate libelli: | |
| Si post fata venit gloria, non propero. |