| XIX | |
| Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar, | 5.19.1 |
| Temporibus possunt saecula nulla tuis. | |
| Quando magis dignos licuit spectare triumphos? | |
| Quando Palatini plus meruere dei? | |
| Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma? | 5 |
| Sub quo libertas principe tanta fuit? | |
| Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum, | |
| Quod colit ingratas pauper amicitias. | |
| Quis largitur opes veteri fidoque sodali, | |
| Aut quem prosequitur non alienus eques? | 10 |
| Saturnaliciae ligulam misisse selibrae | |
| Flammarisve togae scripula tota decem | |
| Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges: | |
| Qui crepet aureolos, forsitan unus erit. | |
| Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus: | 15 |
| Nulla ducis virtus dulcior esse potest. | |
| Iam dudum tacito rides, Germanice, naso, | |
| Utile quod nobis do tibi consilium. |