| XXXVII | |
| Puella senibus dulcior mihi cycnis, | 5.37.1 |
| Agna Galaesi mollior Phalantini, | |
| Concha Lucrini delicatior stagni, | |
| Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, | |
| Nec modo politum pecudis Indicae dentem | 5 |
| Nivesque primas liliumque non tactum; | |
| Quae crine vicit Baetici gregis vellus | |
| Rhenique nodos aureamque nitelam; | |
| Fragravit ore, quod rosarium Paesti, | |
| Quod Atticarum prima mella cerarum, | 10 |
| Quod sucinorum rapta de manu glaeba; | |
| Cui conparatus indecens erat pavo, | |
| Inamabilis sciurus et frequens phoenix: | |
| Adhuc recenti tepet Erotion busto, | |
| Quam pessimorum lex amara fatorum | 15 |
| Sexta peregit hieme, nec tamen tota, | |
| Nostros amores gaudiumque lususque— | |
| Et esse tristem me meus vetat Paetus, | |
| Pectusque pulsans pariter et comam vellens: | |
| 'Deflere non te vernulae pudet mortem? | 20 |
| Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo, | |
| Notam, superbam, nobilem, locupletem.' | |
| Quid esse nostro fortius potest Paeto? | |
| Ducentiens accepit, et tamen vivit. |