| L | |
| Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi, | 5.50.1 |
| Protinus ingentes sunt inimicitiae, | |
| Meque potes stricto medium transfigere ferro, | |
| Si nostrum sine te scis caluisse focum. | |
| Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit? | 5 |
| Inprobius nihil est hac, Charopine, gula. | |
| Desine iam nostram, precor, observare culinam, | |
| Atque aliquando meus det tibi verba cocus. |