| LXXVIII | |
| Si tristi domicenio laboras, | 5.78.1 |
| Torani, potes esurire mecum. | |
| Non deerunt tibi, si soles προπίνειν, | |
| Viles Cappadocae gravesque porri, | |
| Divisis cybium latebit ovis. | 5 |
| Ponetur digitis tenendus ustis | |
| Nigra coliculus virens patella, | |
| Algentem modo qui reliquit hortum, | |
| Et pultem niveam premens botellus, | |
| Et pallens faba cum rubente lardo. | 10 |
| Mensae munera si voles secundae, | |
| Marcentes tibi porrigentur uvae | |
| Et nomen pira quae ferunt Syrorum, | |
| Et quas docta Neapolis creavit, | |
| Lento castaneae vapore tostae: | 15 |
| Vinum tu facies bonum bibendo. | |
| Post haec omnia forte si movebit | |
| Bacchus quam solet esuritionem, | |
| Succurrent tibi nobiles olivae, | |
| Piceni modo quas tulere rami, | 20 |
| Et fervens cicer et tepens lupinus. | |
| Parva est cenula—quis potest negare?—, | |
| Sed finges nihil audiesve fictum | |
| Et voltu placidus tuo recumbes; | |
| Nec crassum dominus leget volumen, | 25 |
| Nec de Gadibus inprobis puellae | |
| Vibrabunt sine fine prurientes | |
| Lascivos docili tremore lumbos; | |
| Sed quod non grave sit nec infacetum, | |
| Parvi tibia condyli sonabit. | 30 |
| Haec est cenula. Claudiam sequeris. | |
| Quam nobis cupis esse tu priorem? |