| X | |
| Pauca Iovem nuper cum milia forte rogarem, | 6.10.1 |
| 'Ille dabit' dixit 'qui mihi templa dedit.' | |
| Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis | |
| Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem | |
| At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira, | 5 |
| Quam placido nostras legerat ore preces! | |
| Talis supplicibus tribuit diademata Dacis | |
| Et Capitolinas itque reditque vias. | |
| Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis, | |
| Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare? | 10 |
| Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas: | |
| 'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?' |