| XXVII | |
| Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae | 6.27.1 |
| Incolis et veteres tu quoque Ficelias— | |
| Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, | |
| Testis maternae nata pudicitiae. | |
| Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno, | 5 |
| Et potius plenos aere relinque cados. | |
| Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum: | |
| Amphora cum domina nunc nova fiet anus. | |
| Caecuba non solos vindemia nutriat orbos: | |
| Possunt et patres vivere, crede mihi. | 10 |