| XXXIX | |
| Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem | 6.39.1 |
| Non liberorum: namque nec tuus quisquam | |
| Nec est amici filiusve vicini, | |
| Sed in grabatis tegetibusque concepti | |
| Materna produnt capitibus suis furta. | 5 |
| Hic, qui retorto crine Maurus incedit, | |
| Subolem fatetur esse se coci Santrae. | |
| At ille sima nare, turgidis labris | |
| Ipsa est imago Pannychi palaestritae. | |
| Pistoris esse tertium quis ignorat, | 10 |
| Quicumque lippum novit et videt Damam? | |
| Quartus cinaeda fronte, candido voltu | |
| Ex concubino natus est tibi Lygdo: | |
| Percide, si vis, filium: nefas non est. | |
| Hunc vero acuto capite et auribus longis, | 15 |
| Quae sic moventur, ut solent asellorum, | |
| Quis morionis filium negat Cyrtae? | |
| Duae sorores, illa nigra et haec rufa, | |
| Croti choraulae vilicique sunt Carpi. | |
| Iam Niobidarum grex tibi foret plenus, | 20 |
| Si spado Coresus Dindymusque non esset. |