| LXXXII | |
| Quidam me modo, Rufe, diligenter | 6.82.1 |
| Inspectum, velut emptor aut lanista, | |
| Cum vultu digitoque subnotasset, | |
| 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, | |
| Cuius nequitias iocosque novit, | 5 |
| Aurem qui modo non habet Batavam?' | |
| Subrisi modice, levique nutu | |
| Me quem dixerat esse non negavi. | |
| 'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?' | |
| Respondi: 'quia sum malus poeta'. | 10 |
| Hoc ne saepius accidat poetae, | |
| Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas. |