| X | |
| Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te, | 7.10.1 |
| De cute quid faciant ille vel ille sua? | |
| Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te? | |
| Non tu propterea, sed Matho pauper erit. | |
| In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te, | 5 |
| Cum liceat tota stertere nocte tibi? | |
| Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te? | |
| Assem ne dederis crediderisve Lupo. | |
| Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole, | |
| Quodque magis curae convenit esse tuae. | 10 |
| Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole. | |
| Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc. | |
| Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole. | |
| Poscit iam dotem filia grandis: et hoc. | |
| Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te: | 15 |
| Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil. |