LX | |
Intres ampla licet torvi lepus ora leonis, | 1.60.1 |
Esse tamen vacuo se leo dente putat. | |
Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos, | |
Alta iuvencorum volnera figet ubi? | |
Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas? | 5 |
Non nisi delecta pascitur ille fera. |