| LII | |
| Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos, | 7.52.1 |
| Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat. | |
| Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos, | |
| Nec fuit in nostro certior orbe fides. | |
| Maior me tanto reverentia turbat, et aures | 5 |
| Non auditoris, iudicis esse puto. |