| LXVII | |
| Pedicat pueros tribas Philaenis | 7.67.1 |
| Et tentigine saevior mariti | |
| Undenas dolat in die puellas. | |
| Harpasto quoque subligata ludit, | |
| Et flavescit haphe, gravesque draucis | 5 |
| Halteras facili rotat lacerto, | |
| Et putri lutulenta de palaestra | |
| Uncti verbere vapulat magistri: | |
| Nec cenat prius aut recumbit ante, | |
| Quam septem vomuit meros deunces; | 10 |
| Ad quos fas sibi tunc putat redire, | |
| Cum coloephia sedecim comedit. | |
| Post haec omnia cum libidinatur, | |
| Non fellat—putat hoc parum virile—, | |
| Sed plane medias vorat puellas. | 15 |
| Di mentem tibi dent tuam, Philaeni, | |
| Cunnum lingere quae putas virile. |