| LIBER VIII | |
| Imperatori Domitiano Caesari Augusto Germanico | |
| Dacico Valerius Martialis S. | |
| Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa- | 8.pr.1 |
| mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto, | |
| propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octa- | |
| vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur. | |
| Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum | 5 |
| materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco- | |
| rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun- | |
| diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint, | |
| quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis | |
| autem epigrammata a severissimis quoque et summae | 10 |
| fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum | |
| licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per- | |
| misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et | |
| maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli- | |
| gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione | 15 |
| lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo- | |
| diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine | |
| profiteri brevissimo placuit epigrammate. |