| LXX | |
| Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis | 1.70.1 |
| Ad Proculi nitidos, officiose, lares. | |
| Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae | |
| Transibis Vestae virgineamque domum; | |
| Inde sacro veneranda petes Palatia clivo, | 5 |
| Plurima qua summi fulget imago ducis. | |
| Nec te detineat miri radiata colossi | |
| Quae Rhodium moles vincere gaudet opus. | |
| Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei | |
| Et Cybeles picto stat Corybante tholus. | 10 |
| Protinus a laeva clari tibi fronte Penates | |
| Atriaque excelsae sunt adeunda domus. | |
| Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum: | |
| Nulla magis toto ianua poste patet, | |
| Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores. | 15 |
| Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?', | |
| Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur | |
| Ista, salutator scribere non potuit.' |