| XXVIII | |
| Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici, | 8.28.1 |
| Esse velis cuius fama decusque gregis? | |
| Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi, | |
| Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis? | |
| An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi | 5 |
| Baetis in Hesperia te quoque lavit ove? | |
| An tua multifidum numeravit lana Timavum, | |
| Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit? | |
| Te nec Amyclaeo decuit livere veneno, | |
| Nec Miletos erat vellere digna tuo. | 10 |
| Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra, | |
| Et Tiburtino monte quod alget ebur; | |
| Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae, | |
| Cedet Erythraeis eruta gemma vadis: | |
| Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona, | 15 |
| Non sunt Parthenio candidiora suo. | |
| Non ego praetulerim Babylonos picta superbae | |
| Texta, Samiramia quae variantur acu; | |
| Non Athamanteo potius me mirer in auro, | |
| Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus. | 20 |
| O quantos risus pariter spectata movebit | |
| Cum Palatina nostra lacerna toga! |