| LIX | |
| Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius | 8.59.1 |
| Lippa sub attrita fronte lacuna patet? | |
| Ne contemne caput, nihil est furacius illo; | |
| Non fuit Autolyci tam piperata manus. | |
| Hunc tu convivam cautus servare memento: | 5 |
| Tunc furit atque oculo luscus utroque videt: | |
| Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri | |
| Et latet in tepido plurima mappa sinu; | |
| Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit | |
| Et tectus laenis saepe duabus abit; | 10 |
| Nec dormitantem vernam fraudare lucerna | |
| Erubuit fallax, ardeat illa licet. | |
| Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa | |
| Circuit et soleas subripit ipse suas. |