| LXXVI | |
| 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo; | 8.76.1 |
| Nil est, quod magis audiam libenter.' | |
| Sic et cum recitas tuos libellos, | |
| Et causam quotiens agis clientis, | |
| Oras, Gallice, me rogasque semper. | 5 |
| Durum est me tibi, quod petis, negare. | |
| Vero verius ergo quid sit, audi: | |
| Verum, Gallice, non libenter audis. |