| LXXVIII | |
| Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos, | 8.78.1 |
| Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos, | |
| Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi, | |
| O pudor! o pietas! et putat esse parum. | |
| Non illi satis est turbato sordidus auro | 5 |
| Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus. | |
| Omnis habet sua dona dies: nec linea dives | |
| Cessat, et in populum multa rapina cadit; | |
| Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis, | |
| Nunc dat spectatas tessera larga feras, | 10 |
| Nunc implere sinus securos gaudet et absens | |
| Sortitur dominos, ne laceretur, avis. | |
| Quid numerem currus ter denaque praemia palmae, | |
| Quae dare non semper consul uterque solet? | |
| Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore, | 15 |
| Quod spectatorem te tua laurus habet. |