| III | |
| Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti | 9.3.1 |
| Si repetas et si creditor esse velis, | |
| Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo | |
| Coganturque dei vendere quidquid habent, | |
| Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, | 5 |
| Decidat tecum qua pater ipse deûm: | |
| Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis, | |
| Quid pro Tarpeiae frondis honore potest? | |
| Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis? | |
| Pallada praetereo: res agit illa tuas. | 10 |
| Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas? | |
| Addita quid Latio Flavia templa polo? | |
| Expectes et sustineas, Auguste, necesse est: | |
| Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis. |