XI
Nomen cum violis rosisque natum, 9.11.1
Quo pars optima nominatur anni,
Hyblam quod sapit Atticosque flores,
Quod nidos olet alitis superbae;
Nomen nectare dulcius beato, 5
Quo mallet Cybeles puer vocari
Et qui pocula temperat Tonanti,
Quod si Parrhasia sones in aula,
Respondent Veneres Cupidinesque;
Nomen nobile, molle, delicatum 10
Versu dicere non rudi volebam:
Sed tu syllaba contumax rebellas.
Dicunt Eiarinon tamen poetae,
Sed Graeci, quibus est nihil negatum
Et quos Ἆρες Ἄρες decet sonare: 15
Nobis non licet esse tam disertis,
Qui Musas colimus severiores.