| XX | |
| Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro, | 9.20.1 |
| Infantis domini conscia terra fuit, | |
| Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas | |
| Vidit reptantis sustinuitque manus: | |
| Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi | 5 |
| Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo. | |
| Curetes texere Iovem crepitantibus armis, | |
| Semiviri poterant qualia ferre Phryges: | |
| At te protexit superûm pater, et tibi, Caesar, | |
| Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat. | 10 |