| XXII | |
| Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare, | 9.22.1 |
| Propter quae vulgus crassaque turba rogat, | |
| Ut Setina meos consumat glaeba ligones | |
| Et sonet innumera compede Tuscus ager; | |
| Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes | 5 |
| Et crepet in nostris aurea lamna toris, | |
| Nec labris nisi magna meis crystalla terantur | |
| Et faciant nigras nostra Falerna nives; | |
| Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet | |
| Et mea sit culto sella cliente frequens; | 10 |
| Aestuet ut nostro madidus conviva ministro, | |
| Quem permutatum nec Ganymede velis; | |
| Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas | |
| Et Massyla meum virga gubernet equum. | |
| Est nihil ex istis: superos et sidera testor. | 15 |
| Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem. |